Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.5a.1 Cic. Fam. 1.5a.4 (English) >>Cic. Fam. 1.5b.1

1.5a.3 de Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur; quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur;

1.5a.4 tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.5a.1 Cic. Fam. 1.5a.4 (English) >>Cic. Fam. 1.5b.1

Powered by PhiloLogic